monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 4
MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque vestrae velim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. quis credat? inter haec sacerdos quaeritur! at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis vestrae summa notitia est quod prostitit, summa virtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos, in qua sperari meretrix potest: aliis oculis virginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. 'Virgo sum, ' inquit 'interroga, si dubitas, archipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus virginitati pepercerit. ' non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. in auctione nemo voluit liceri, ut enotuit servisse piratis. non videbatur iste virginis vultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.